Mosaico decorativo

Löydetty 1055 Tulokset: Terram

  • cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)

  • hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)

  • Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)

  • et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 13, 7)

  • cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Jordanis ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 8)

  • sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram (Liber Iosue 14, 5)

  • quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur (Liber Iosue 14, 7)

  • juravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum quia secutus es Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 9)

  • at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi junge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius (Liber Iosue 15, 19)

  • ad quos Josue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis (Liber Iosue 18, 3)

  • eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis referantque ad me quod descripserint (Liber Iosue 18, 4)

  • dividite vobis terram in septem partes Judas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Joseph ab aquilone (Liber Iosue 18, 5)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina