Fondare 1055 Risultati per: Terram
cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)
hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)
Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)
et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 13, 7)
cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Jordanis ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 8)
sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram (Liber Iosue 14, 5)
quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur (Liber Iosue 14, 7)
juravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum quia secutus es Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 9)
at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi junge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius (Liber Iosue 15, 19)
ad quos Josue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis (Liber Iosue 18, 3)
eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis referantque ad me quod descripserint (Liber Iosue 18, 4)
dividite vobis terram in septem partes Judas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Joseph ab aquilone (Liber Iosue 18, 5)