Mosaico decorativo

Löydetty 1271 Tulokset: Terra Sancta

  • rorate cæli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul ego Dominus creavi eum (Liber Isaiae 45, 8)

  • vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meæ et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud (Liber Isaiae 46, 11)

  • descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiæ Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera (Liber Isaiae 47, 1)

  • de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus (Liber Isaiae 48, 2)

  • ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi (Liber Isaiae 49, 12)

  • laudate cæli et exulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur (Liber Isaiae 49, 13)

  • quia deserta tua et solitudines tuæ et terra ruinæ tuæ nunc angusta erunt præ habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te (Liber Isaiae 49, 19)

  • et erunt reges nutricii tui et reginæ nutrices tuæ vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum (Liber Isaiae 49, 23)

  • levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet (Liber Isaiae 51, 6)

  • et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum (Liber Isaiae 53, 2)

  • de angustia et de judicio sublatus est generationem ejus quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum (Liber Isaiae 53, 8)

  • quia sicut exaltantur cæli a terra sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris et cogitationes meæ a cogitationibus vestris (Liber Isaiae 55, 9)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina