Mosaico decorativo

Löydetty 901 Tulokset: Rio

  • factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini (Liber I Regum 8, 10)

  • ædificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem (Liber I Regum 9, 17)

  • horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc (Liber I Regum 9, 21)

  • qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant juxta manus singulas (Liber I Regum 10, 19)

  • pater tuus durissimum jugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de jugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi (Liber I Regum 12, 4)

  • post verba hæc non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum (Liber I Regum 13, 33)

  • pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis (Liber I Regum 14, 27)

  • cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui præeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum (Liber I Regum 14, 28)

  • ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus ejus et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath (Liber I Regum 16, 3)

  • tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)

  • cumque esset jam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce majore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur (Liber I Regum 18, 27)

  • ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israël (Liber I Regum 21, 21)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina