Löydetty 901 Tulokset: Rio

  • quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit (Epistula ad Hebraeos 10, 29)

  • ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introjit (Epistula Iacobi 5, 4)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones et posteriores glorias (Epistula I Petri 1, 11)

  • quasi filii obœdientiæ non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis (Epistula I Petri 1, 14)

  • non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis (Epistula I Petri 3, 9)

  • oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiæ habentes maledictionis filii (Epistula II Petri 2, 14)

  • si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (Epistula II Petri 2, 20)

  • nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos (Epistula I Ioannis 4, 19)

  • Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est (Epistula III Ioannis 1, 12)

  • novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus (Apocalypsis Ioannis 2, 19)

  • suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuæ et collyrio inungue oculos tuos ut videas (Apocalypsis Ioannis 3, 18)

  • et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne læseris (Apocalypsis Ioannis 6, 6)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina