Löydetty 901 Tulokset: Rio
speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit (Liber II Samuelis 18, 27)
et respondit vir Israël ad viros Juda et ait decem partibus major ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Juda viris Israël (Liber II Samuelis 19, 43)
et per Jazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque juxta Sidonem (Liber II Samuelis 24, 6)
cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem (Liber II Samuelis 24, 13)
responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege (Liber I Regum 3, 22)
ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)
oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam fœderis Domini (Liber I Regum 6, 19)
posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant (Liber I Regum 6, 27)
et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus (Liber I Regum 7, 12)
filium mulieris viduæ de tribu Nepthali patre Tyrio artificem ærarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex ære qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus ejus (Liber I Regum 7, 14)
et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant (Liber I Regum 7, 25)
et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant (Liber I Regum 7, 50)