Löydetty 179 Tulokset: Respondens
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
et respondens Jesus ait illis euntes renuntiate Johanni quæ auditis et videtis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 4)
in illo tempore respondens Jesus dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 25)
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ prophetæ (Evangelium secundum Matthaeum 12, 39)
at ipse respondens dicenti sibi ait quæ est mater mea et qui sunt fratres mei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum illis autem non est datum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 37)
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es jube me venire ad te super aquas (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)
ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis eradicabitur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 13)
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)