Löydetty 179 Tulokset: Respondens
respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt (Evangelium secundum Lucam 17, 17)
respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
respondens autem Jesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam ejus sanavit eum (Evangelium secundum Lucam 22, 51)
Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Judæorum at ille respondens ait tu dicis (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es (Evangelium secundum Lucam 23, 40)
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt obœdire oportet Deo magis quam hominibus (Actus Apostolorum 5, 29)
respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quæ dixistis (Actus Apostolorum 8, 24)
respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo (Actus Apostolorum 8, 34)
respondens autem spiritus nequam dixit eis Jesum novi et Paulum scio vos autem qui estis (Actus Apostolorum 19, 15)
Festus autem volens Judæis gratiam præstare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his judicari apud me (Actus Apostolorum 25, 9)