Löydetty 20233 Tulokset: Re
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro (Liber I Regum 6, 22)
et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes (Liber I Regum 6, 29)
et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque (Liber I Regum 6, 31)
et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam (Liber I Regum 6, 35)
et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus ædificavitque eam annis septem (Liber I Regum 6, 38)
domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit (Liber I Regum 7, 1)
et e regione se respicientes æquali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis æqualia (Liber I Regum 7, 5)
et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)
omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium majus (Liber I Regum 7, 9)
fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum (Liber I Regum 7, 10)
et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant similiterque de cedro (Liber I Regum 7, 11)
misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro (Liber I Regum 7, 13)