Löydetty 20233 Tulokset: Re
et fecit bases decem æreas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis (Liber I Regum 7, 27)
et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in juncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex ære dependentia (Liber I Regum 7, 29)
et quattuor rotæ per bases singulas et axes ærei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes (Liber I Regum 7, 30)
os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variæ celaturæ erant et media intercolumnia quadrata non rotunda (Liber I Regum 7, 31)
quattuor quoque rotæ quæ per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis (Liber I Regum 7, 32)
in summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso (Liber I Regum 7, 35)
scalpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur (Liber I Regum 7, 36)
fecit quoque decem luteres æreos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit (Liber I Regum 7, 38)
et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem (Liber I Regum 7, 39)
fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini (Liber I Regum 7, 40)
columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum (Liber I Regum 7, 41)
et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum (Liber I Regum 7, 42)