Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro (Liber I Regum 6, 22)

  • et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes (Liber I Regum 6, 29)

  • et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque (Liber I Regum 6, 31)

  • et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam (Liber I Regum 6, 35)

  • et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus ædificavitque eam annis septem (Liber I Regum 6, 38)

  • domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit (Liber I Regum 7, 1)

  • et e regione se respicientes æquali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis æqualia (Liber I Regum 7, 5)

  • et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)

  • omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium majus (Liber I Regum 7, 9)

  • fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum (Liber I Regum 7, 10)

  • et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant similiterque de cedro (Liber I Regum 7, 11)

  • misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro (Liber I Regum 7, 13)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina