Löydetty 20233 Tulokset: Re
væ tibi Corazain væ tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis olim in cilicio et cinere pænitentiam egissent (Evangelium secundum Matthaeum 11, 21)
verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 22)
verumtamen dico vobis quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi (Evangelium secundum Matthaeum 11, 24)
in illo tempore respondens Jesus dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 25)
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos (Evangelium secundum Matthaeum 11, 28)
tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
in illo tempore abiit Jesus sabbato per sata discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas et manducare (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)
Pharisæi autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)
et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)