Löydetty 20233 Tulokset: Re
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus et servus sicut dominus ejus si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur (Evangelium secundum Matthaeum 10, 26)
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis prædicate super tecta (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos (Evangelium secundum Matthaeum 10, 31)
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in cælis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in cælis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 33)
nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 35)
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 37)
qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit (Evangelium secundum Matthaeum 10, 40)