Löydetty 20233 Tulokset: Re
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. (Prophetia Danielis 13, 65)
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius. (Prophetia Danielis 14, 1)
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex Quare non adoras Bel? (Prophetia Danielis 14, 3)
Qui respondens, ait ei Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caëlum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)
Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? (Prophetia Danielis 14, 5)
Et ait Daniel arridens Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. (Prophetia Danielis 14, 6)
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. (Prophetia Danielis 14, 7)
Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. (Prophetia Danielis 14, 9)
Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo (Prophetia Danielis 14, 10)
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. (Prophetia Danielis 14, 11)
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. (Prophetia Danielis 14, 12)