Löydetty 20233 Tulokset: Re
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. (Prophetia Danielis 13, 20)
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. (Prophetia Danielis 13, 23)
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. (Prophetia Danielis 13, 26)
Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. (Prophetia Danielis 13, 28)
Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)
Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. (Prophetia Danielis 13, 30)
At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. (Prophetia Danielis 13, 32)
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. (Prophetia Danielis 13, 34)
Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. (Prophetia Danielis 13, 36)
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit (Prophetia Danielis 13, 39)
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis huius rei testes sumus. (Prophetia Danielis 13, 40)
Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)