Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. (Prophetia Danielis 13, 65)

  • Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius. (Prophetia Danielis 14, 1)

  • Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex Quare non adoras Bel? (Prophetia Danielis 14, 3)

  • Qui respondens, ait ei Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caëlum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)

  • Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? (Prophetia Danielis 14, 5)

  • Et ait Daniel arridens Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. (Prophetia Danielis 14, 6)

  • Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. (Prophetia Danielis 14, 7)

  • Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)

  • Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. (Prophetia Danielis 14, 9)

  • Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo (Prophetia Danielis 14, 10)

  • et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. (Prophetia Danielis 14, 11)

  • Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. (Prophetia Danielis 14, 12)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina