Löydetty 12207 Tulokset: Qui
propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles ejus interierunt fame et multitudo ejus siti exaruit (Liber Isaiae 5, 13)
væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum (Liber Isaiae 5, 18)
qui dicitis festinet et cito veniat opus ejus ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israël et sciemus illud (Liber Isaiae 5, 19)
væ qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum (Liber Isaiae 5, 20)
væ qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes (Liber Isaiae 5, 21)
væ qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Liber Isaiae 5, 22)
qui justificatis impium pro muneribus et justitiam justi aufertis ab eo (Liber Isaiae 5, 23)
propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)
rugitus ejus ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit prædam et amplexabitur et non erit qui eruat (Liber Isaiae 5, 29)
et dixi væ mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis (Liber Isaiae 6, 5)
et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur (Liber Isaiae 6, 7)
et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me (Liber Isaiae 6, 8)