Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • cum veneritis ante conspectum meum quis quæsivit hæc de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis (Liber Isaiae 1, 12)

  • ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt cœtus vestri (Liber Isaiae 1, 13)

  • lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse (Liber Isaiae 1, 16)

  • quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est (Liber Isaiae 1, 20)

  • et restituam judices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post hæc vocaberis civitas justi urbs fidelis (Liber Isaiae 1, 26)

  • et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur (Liber Isaiae 1, 28)

  • confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis (Liber Isaiae 1, 29)

  • et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat (Liber Isaiae 1, 31)

  • et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Liber Isaiae 2, 3)

  • projecisti enim populum tuum domum Jacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt (Liber Isaiae 2, 6)

  • et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigæ ejus et repleta est terra ejus idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum (Liber Isaiae 2, 8)

  • quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur (Liber Isaiae 2, 12)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina