Löydetty 164 Tulokset: Philisthim et clade Israheli Deo

  • deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum juraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea (Liber Iosue 21, 41)

  • evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Josue jam longevo et persenilis ætatis (Liber Iosue 23, 1)

  • post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israël (Liber Iudicum 3, 31)

  • nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon juxta omnia bona quæ fecerat Israheli (Liber Iudicum 8, 35)

  • filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)

  • contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon (Liber Iudicum 10, 7)

  • quibus locutus est Dominus numquid non Ægyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim (Liber Iudicum 10, 11)

  • descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim (Liber Iudicum 14, 1)

  • cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis (Liber Iudicum 14, 3)

  • parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret et quæreret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli (Liber Iudicum 14, 4)

  • dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem ejus et alteri tradidit hæc operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem ejus (Liber Iudicum 15, 6)

  • igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus (Liber Iudicum 15, 9)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina