Löydetty 164 Tulokset: Philisthim et clade Israheli Deo

  • et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israël et non respondit ei in die illa (Liber I Samuelis 14, 37)

  • recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua (Liber I Samuelis 14, 46)

  • hæc dicit Dominus exercituum recensui quæcumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto (Liber I Samuelis 15, 2)

  • congregantes vero Philisthim agmina sua in prœlium convenerunt in Soccho Judæ et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim (Liber I Samuelis 17, 1)

  • porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (Liber I Samuelis 17, 2)

  • et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israël stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos (Liber I Samuelis 17, 3)

  • Saul autem et illi et omnes filii Israël in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim (Liber I Samuelis 17, 19)

  • direxerat enim aciem Israël sed et Philisthim ex adverso fuerant præparati (Liber I Samuelis 17, 21)

  • et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)

  • hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus cæli et bestiis terræ ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël (Liber I Samuelis 17, 46)

  • cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium ejus et eduxit de vagina sua et interfecit eum præciditque caput ejus videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt (Liber I Samuelis 17, 51)

  • et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron (Liber I Samuelis 17, 52)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina