Löydetty 1098 Tulokset: Peccatum David
et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo (Liber Isaiae 7, 13)
multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber Isaiae 9, 7)
et præparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David judicans et quærens judicium et velociter reddens quod justum est (Liber Isaiae 16, 5)
et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatæ sunt et congregastis aquas piscinæ inferioris (Liber Isaiae 22, 9)
et dabo clavem domus David super umerum ejus et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat (Liber Isaiae 22, 22)
idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum ejus cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra (Liber Isaiae 27, 9)
væ Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutæ sunt (Liber Isaiae 29, 1)
væ filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum (Liber Isaiae 30, 1)
in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum (Liber Isaiae 31, 7)
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum (Liber Isaiae 37, 35)
vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)
ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit (Liber Isaiae 53, 12)