Mosaico decorativo

Löydetty 1098 Tulokset: Peccatum David

  • sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis (Liber Ieremiae 30, 9)

  • et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Judam (Liber Ieremiae 32, 35)

  • in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 33, 15)

  • quia hæc dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël (Liber Ieremiae 33, 17)

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)

  • sicuti numerari non possunt stellæ cæli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos (Liber Ieremiae 33, 22)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis (Liber Ieremiae 33, 26)

  • propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem (Liber Ieremiae 36, 30)

  • in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quæretur iniquitas Israël et non erit et peccatum Juda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero (Liber Ieremiae 50, 20)

  • HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam ejus ipsa autem gemens et conversa retrorsum (Lamentationes 1, 8)

  • et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster (Liber Baruch 3, 8)

  • et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem (Prophetia Ezechielis 34, 23)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina