Löydetty 771 Tulokset: Moses Iosue et Aaron sacerdotem et sacrificium

  • vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12, 31)

  • feceruntque filii Israël sicut præceperat Moses et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam (Liber Exodus 12, 35)

  • dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)

  • fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 50)

  • et ait Moses ad populum mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem (Liber Exodus 13, 3)

  • tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (Liber Exodus 13, 19)

  • et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (Liber Exodus 14, 13)

  • cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (Liber Exodus 14, 21)

  • cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)

  • tunc cecinit Moses et filii Israël carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem dejecit in mare (Liber Exodus 15, 1)

  • sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris (Liber Exodus 15, 20)

  • tulit autem Moses Israël de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam (Liber Exodus 15, 22)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina