1. tunc cecinit Moses et filii Israël carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem dejecit in mare

2. fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum

3. Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen ejus

4. currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro

5. abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis

6. dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum

7. et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quæ devoravit eos ut stipulam

8. et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ stetit unda fluens congregatæ sunt abyssi in medio mari

9. dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea

10. flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

11. quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia

12. extendisti manum tuam et devoravit eos terra

13. dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum

14. adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim

15. tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan

16. inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti

17. introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuæ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuæ

18. Dominus regnabit in æternum et ultra

19. ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus

20. sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris

21. quibus præcinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem ejus dejecit in mare

22. tulit autem Moses Israël de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam

23. et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amaræ unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem

24. et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus

25. at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versæ sunt ibi constituit ei præcepta atque judicia et ibi temptavit eum

26. dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et obœdieris mandatis ejus custodierisque omnia præcepta illius cunctum languorem quem posui in Ægypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

27. venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ et castrametati sunt juxta aquas





“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina