Löydetty 771 Tulokset: Moses Iosue et Aaron sacerdotem et sacrificium

  • ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri (Liber Exodus 10, 9)

  • extendit Moses virgam super terram Ægypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas (Liber Exodus 10, 13)

  • quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos (Liber Exodus 10, 16)

  • extendit Moses manum in cælum et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus (Liber Exodus 10, 22)

  • vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (Liber Exodus 10, 24)

  • ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quæ offeramus Domino Deo nostro (Liber Exodus 10, 25)

  • respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam (Liber Exodus 10, 29)

  • dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)

  • Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)

  • dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Ægypti (Liber Exodus 12, 1)

  • vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israël et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase (Liber Exodus 12, 21)

  • et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 28)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina