Löydetty 2318 Tulokset: Eli
respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini (Liber I Samuelis 1, 15)
ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et mæroris mei locuta sum usque in præsens (Liber I Samuelis 1, 16)
tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israël det tibi petitionem quam rogasti eum (Liber I Samuelis 1, 17)
et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli (Liber I Samuelis 1, 25)
saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quæ multos habebat filios infirmata est (Liber I Samuelis 2, 5)
et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis (Liber I Samuelis 2, 11)
porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum (Liber I Samuelis 2, 12)
et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo (Liber I Samuelis 2, 14)
et benedixit Heli Helcanæ et uxori ejus dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum (Liber I Samuelis 2, 20)
Heli autem erat senex valde et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi (Liber I Samuelis 2, 22)
venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum hæc dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Ægypto in domo Pharaonis (Liber I Samuelis 2, 27)
puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta (Liber I Samuelis 3, 1)