Löydetty 2318 Tulokset: Eli
dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias (Liber Ruth 2, 14)
quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suæ insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat (Liber Ruth 2, 18)
cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis ejus exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi (Liber Ruth 2, 22)
quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Nœmi quæ reversa est de regione moabitide (Liber Ruth 4, 3)
at ille majoribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quæ fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Nœmi (Liber Ruth 4, 9)
et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios (Liber Ruth 4, 15)
fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen ejus Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus (Liber I Samuelis 1, 1)
et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 1, 3)
dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii (Liber I Samuelis 1, 8)
surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini (Liber I Samuelis 1, 9)
factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os ejus (Liber I Samuelis 1, 12)
porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur æstimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)