Mosaico decorativo

Löydetty 8600 Tulokset: Dom

  • crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram (Liber I Samuelis 3, 19)

  • et cognovit universus Israël a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini (Liber I Samuelis 3, 20)

  • et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli (Liber I Samuelis 3, 21)

  • et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum (Liber I Samuelis 4, 3)

  • misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)

  • cumque venisset arca fœderis Domini in castra vociferatus est omnis Israël clamore grandi et personuit terra (Liber I Samuelis 4, 5)

  • et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quænam hæc est vox clamoris magni in castris Hebræorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra (Liber I Samuelis 4, 6)

  • cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor ejus pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas (Liber I Samuelis 4, 13)

  • cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon jacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo (Liber I Samuelis 5, 3)

  • rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duæ palmæ manuum ejus abscisæ erant super limen (Liber I Samuelis 5, 4)

  • adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines ejus (Liber I Samuelis 5, 6)

  • fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus (Liber I Samuelis 6, 1)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina