Mosaico decorativo

Löydetty 1359 Tulokset: Dixit

  • et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio (Liber Ieremiae 28, 15)

  • et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 32, 6)

  • domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis (Liber Ieremiae 35, 18)

  • dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento (Liber Ieremiae 36, 18)

  • mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis (Liber Ieremiae 37, 16)

  • et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris (Liber Ieremiae 37, 17)

  • et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare (Liber Ieremiae 38, 5)

  • et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid (Liber Ieremiae 38, 14)

  • dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies (Liber Ieremiae 38, 15)

  • et dixit Hieremias ad Sedeciam hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas hæc non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua (Liber Ieremiae 38, 17)

  • et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi (Liber Ieremiae 38, 19)

  • dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba hæc et non morieris (Liber Ieremiae 38, 24)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina