Löydetty 1359 Tulokset: Dixit
creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum (Liber Isaiae 57, 19)
non est pax dixit Deus meus impiis (Liber Isaiae 57, 21)
hoc fœdus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quæ posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum (Liber Isaiae 59, 21)
et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator (Liber Isaiae 63, 8)
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quæ mittam te ibis et universa quæcumque mandavero tibi loqueris (Liber Ieremiae 1, 7)
et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo (Liber Ieremiae 1, 9)
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud (Liber Ieremiae 1, 12)
et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ (Liber Ieremiae 1, 14)
generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te (Liber Ieremiae 2, 31)
et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi (Liber Ieremiae 3, 6)
et dixit Dominus ad me justificavit animam suam aversatrix Israël conparatione prævaricatricis Juda (Liber Ieremiae 3, 11)
et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea (Liber Ieremiae 9, 13)