Löydetty 1359 Tulokset: Dixit
introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone (Liber Isaiae 39, 3)
et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quæ in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis (Liber Isaiae 39, 4)
et dixit Isajas ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum (Liber Isaiae 39, 5)
et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Liber Isaiae 39, 8)
prope facite judicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Jacob (Liber Isaiae 41, 21)
medium ejus conbusit igni et de medio ejus carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum (Liber Isaiae 44, 16)
et dixit mihi servus meus es tu Israël quia in te gloriabor (Liber Isaiae 49, 3)
et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et feces Israël convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terræ (Liber Isaiae 49, 6)
et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei (Liber Isaiae 49, 14)
quia ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus (Liber Isaiae 54, 6)
in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 8)
montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)