Löydetty 2397 Tulokset: Dies Domini
et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israël (Liber Isaiae 60, 14)
non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui (Liber Isaiae 60, 20)
spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et prædicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem (Liber Isaiae 61, 1)
ut prædicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes (Liber Isaiae 61, 2)
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu mæroris et vocabuntur in ea fortes justitiæ plantatio Domini ad glorificandum (Liber Isaiae 61, 3)
vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis (Liber Isaiae 61, 6)
et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit (Liber Isaiae 62, 2)
et eris corona gloriæ in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui (Liber Isaiae 62, 3)
super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis (Liber Isaiae 62, 6)
dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meæ venit (Liber Isaiae 63, 4)
miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israël quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum (Liber Isaiae 63, 7)
quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ (Liber Isaiae 63, 14)