Löydetty 1538 Tulokset: Dei
me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)
vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis (Liber Isaiae 61, 6)
et eris corona gloriæ in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui (Liber Isaiae 62, 3)
vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui (Liber Ieremiae 3, 21)
dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 3, 25)
ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini judicium Dei sui (Liber Ieremiae 5, 4)
ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula (Liber Ieremiae 5, 5)
et dices ad eos hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum (Liber Ieremiae 7, 28)
et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (Liber Ieremiae 22, 9)
et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri (Liber Ieremiae 23, 36)
nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et pænitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos (Liber Ieremiae 26, 13)
et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)