Löydetty 1538 Tulokset: Dei
accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Jepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne (Liber Iosue 14, 6)
nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in præsentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri (Liber Iosue 22, 3)
quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestræ transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis ædificato altari præter altare Domini Dei vestri (Liber Iosue 22, 19)
absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et ejus vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas præter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum ejus (Liber Iosue 22, 29)
eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 16)
scripsitque omnia verba hæc in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quæ erat in sanctuario Domini (Liber Iosue 24, 26)
feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth (Liber Iudicum 3, 7)
ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in æstivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno (Liber Iudicum 3, 20)
montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israël (Liber Iudicum 5, 5)
nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum (Liber Iudicum 8, 34)
egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech (Liber Iudicum 9, 27)
quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fœdus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus (Liber Iudicum 9, 46)