1. ne æmuleris viros malos nec desideres esse cum eis

1. Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,

2. quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur

2. quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur.

3. sapientia ædificabitur domus et prudentia roborabitur

3. Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.

4. in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima

4. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

5. vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus

5. Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur.

6. quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt

6. Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt.

7. excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum

7. Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.

8. qui cogitat malefacere stultus vocabitur

8. Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur.

9. cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor

9. Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.

10. si desperaveris lassus in die angustiæ inminuetur fortitudo tua

10. Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua.

11. erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses

11. Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine.

12. si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animæ tuæ nihil fallit reddetque homini juxta opera sua

12. Si dixeris: “Nesciebamus hoc”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua?

13. comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo

13. Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.

14. sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

14. Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit.

15. ne insidieris et quæras impietatem in domo justi neque vastes requiem ejus

15. Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius.

16. septies enim cadet justus et resurget impii autem corruent in malum

16. Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum.

17. cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina ejus ne exultet cor tuum

17. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum,

18. ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam

18. ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam.

19. ne contendas cum pessimis nec æmuleris impios

19. Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios,

20. quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur

20. quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur.

21. time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis

21. Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis,

22. quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit

22. quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?

23. hæc quoque sapientibus cognoscere personam in judicio non est bonum

23. Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.

24. qui dicit impio justus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus

24. Qui dicit impio: “Iustus es”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.

25. qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio

25. Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni.

26. labia deosculabitur qui recta verba respondet

26. Labia deosculatur, qui recta verba respondet.

27. præpara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea ædifices domum tuam

27. Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam.

28. ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis

28. Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis.

29. ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum

29. Ne dicas: “Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum”.

30. per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti

30. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis:

31. et ecce totum repleverant urticæ operuerant superficiem ejus spinæ et maceria lapidum destructa erat

31. et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat;

32. quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam

32. quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam:

33. parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas

33. “Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas,

34. et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

34. et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus”.





“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina