1. primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quæ cœpit Jesus facere et docere

2. usque in diem qua præcipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est

3. quibus et præbuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei

4. et convescens præcepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum

5. quia Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies

6. igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël

7. dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate

8. sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judæa et Samaria et usque ad ultimum terræ

9. et cum hæc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum

10. cumque intuerentur in cælum eunte illo ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis

11. qui et dixerunt viri galilæi quid statis aspicientes in cælum hic Jesus qui adsumptus est a vobis in cælum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum

12. tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est juxta Hierusalem sabbati habens iter

13. et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Johannes Jacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Jacobus Alphei et Simon Zelotes et Judas Jacobi

14. hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu et fratribus ejus

15. et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti

16. viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum

17. quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii hujus

18. et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus

19. et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis

20. scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio ejus deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum ejus accipiat alius

21. oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus

22. incipiens a baptismate Johannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis

23. et statuerunt duos Joseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Justus et Matthiam

24. et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum

25. accipere locum ministerii hujus et apostolatus de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum

26. et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis





“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina