1. Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei et Timotheus frater

2. his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

3. gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes

4. audientes fidem vestram in Christo Jesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

5. propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii

6. quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

7. sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu

8. qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu

9. ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali

10. ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei

11. in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio

12. gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

13. qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ

14. in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

15. qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturæ

16. quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt

17. et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

18. et ipse est caput corporis ecclesiæ qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens

19. quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare

20. et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt

21. et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis

22. nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso

23. si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister

24. qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus quod est ecclesia

25. cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vos ut impleam verbum Dei

26. mysterium quod absconditum fuit a sæculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis ejus

27. quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriæ

28. quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu

29. in quo et laboro certando secundum operationem ejus quam operatur in me in virtute






Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina