1. ideo habentes hanc ministrationem juxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus

2. sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo

3. quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum

4. in quibus deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriæ Christi qui est imago Dei

5. non enim nosmet ipsos prædicamus sed Jesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Jesum

6. quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu

7. habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

8. in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur

9. persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus

10. semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur

11. semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali

12. ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis

13. habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur

14. scientes quoniam qui suscitavit Jesum et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum

15. omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei

16. propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem

17. id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ supra modum in sublimitatem æternum gloriæ pondus operatur nobis

18. non contemplantibus nobis quæ videntur sed quæ non videntur quæ enim videntur temporalia sunt quæ autem non videntur æterna sunt





“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina