1. senior Gajo carissimo quem ego diligo in veritate

2. carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua

3. gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuæ sicut tu in veritate ambulas

4. majorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes

5. carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos

6. qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ quos bene facies deducens digne Deo

7. pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus

8. nos ergo debemus suscipere hujusmodi ut cooperatores simus veritatis

9. scripsissem forsitan ecclesiæ sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos

10. propter hoc si venero commoneam ejus opera quæ facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit

11. carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

12. Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est

13. multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi

14. spero autem protinus te videre et os ad os loquemur





“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina