1. melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens

1. Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens.

2. ubi non est scientia animæ non est bonum et qui festinus est pedibus offendit

2. Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit.

3. stultitia hominis subplantat gressus ejus et contra Deum fervet animo suo

3. Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.

4. divitiæ addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur

4. Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur.

5. testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

5. Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.

6. multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

6. Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti.

7. fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit

7. Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.

8. qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiæ inveniet bona

8. Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.

9. testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

9. Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit.

10. non decent stultum deliciæ nec servum dominari principibus

10. Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.

11. doctrina viri per patientiam noscitur et gloria ejus est iniqua prætergredi

11. Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi.

12. sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas ejus

12. Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.

13. dolor patris filius stultus et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier

13. Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.

14. domus et divitiæ dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

14. Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens.

15. pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

15. Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

16. qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur

16. Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.

17. feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

17. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

18. erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam

18. Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.

19. qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet

19. Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones.

20. audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

20. Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

21. multæ cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

21. Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.

22. homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax

22. Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax.

23. timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi

23. Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.

24. abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam

24. Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam.

25. pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

25. Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.

26. qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix

26. Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus.

27. non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiæ

27. Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae.

28. testis iniquus deridet judicium et os impiorum devorat iniquitatem

28. Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem.

29. parata sunt derisoribus judicia et mallei percutientes stultorum corporibus

29. Paratae sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus.





“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina