1. viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

1. Vir, qui correptiones dura cervice contemnit, subito conteretur absque sanatione.

2. in multiplicatione justorum lætabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus

2. In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus.

3. vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam

3. Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.

4. rex justus erigit terram vir avarus destruet eam

4. Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam.

5. homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus

5. Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius.

6. peccantem virum iniquum involvet laqueus et justus laudabit atque gaudebit

6. In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit.

7. novit justus causam pauperum impius ignorat scientiam

7. Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam.

8. homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem

8. Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.

9. vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem

9. Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.

10. viri sanguinum oderunt simplicem justi quærunt animam ejus

10. Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quaerunt animam eius.

11. totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum

11. Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum.

12. princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios

12. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

13. pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus

13. Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus.

14. rex qui judicat in veritate pauperes thronus ejus in æternum firmabitur

14. Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur.

15. virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundet matrem suam

15. Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.

16. in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et justi ruinas eorum videbunt

16. In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum videbunt.

17. erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animæ tuæ

17. Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae.

18. cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est

18. Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est.

19. servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit

19. Servus verbis non potest erudiri, quia intellegit et respondere contemnit.

20. vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio

20. Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens.

21. qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem

21. Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.

22. vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior

22. Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

23. superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria

23. Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.

24. qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat

24. Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat.

25. qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur

25. Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur.

26. multi requirunt faciem principis et a Domino judicium egreditur singulorum

26. Multi requirunt faciem principis; et iudicium a Domino egreditur singulorum.

27. abominantur justi virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

27. Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via.





“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina