1. et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Josue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei

2. Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël

3. omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi

4. a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester

5. nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitæ tuæ sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te

6. confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua juravi patribus suis ut traderem eam illis

7. confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam præcepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quæ agis

8. non recedat volumen legis hujus de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

9. ecce præcipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris

10. præcepitque Josue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite

11. præparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Jordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis

12. Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse ait

13. mementote sermonis quem præcepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram

14. uxores vestræ et filii ac jumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Jordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis

15. donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestræ et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum

16. responderuntque ad Josue atque dixerunt omnia quæ præcepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus

17. sicut obœdivimus in cunctis Mosi ita obœdiemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose

18. qui contradixerit ori tuo et non obœdierit cunctis sermonibus quos præceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age





“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina