Mosaico decorativo

1. omiserunt autem tres viri isti respondere Job eo quod justus sibi videretur

1. Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.

2. et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Job eo quod justum se esse diceret coram Deo

2. Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.

3. porro adversum amicos ejus indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Job

3. Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.

4. igitur Heliu expectavit Job loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur

4. Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;

5. cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer

5. cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

6. respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit junior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam

6. Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: “Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam.

7. sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

7. Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam.

8. sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

8. Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.

9. non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt judicium

9. Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium.

10. ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam

10. Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

11. expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

11. Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,

12. et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Job et respondere ex vobis sermonibus ejus

12. et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius.

13. ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus projecit eum non homo

13. Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”.

14. nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi

14. Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

15. extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia

15. Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia.

16. quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra

16. Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt,

17. respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam

17. respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam.

18. plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei

18. Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei;

19. en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

19. en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.

20. loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

20. Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo.

21. non accipiam personam viri et Deum homini non æquabo

21. Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar.

22. nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus

22. Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.