Liber Iob, 36
1. addens quoque Heliu hæc locutus est
1. Addens quoque Eliu haec locutus est:
2. sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
2. “Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3. repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo justum
3. Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam.
4. vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
4. Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum.
5. Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
5. Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis.
6. sed non salvat impios et judicium pauperibus tribuit
6. Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit.
7. non aufert a justo oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
7. Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
8. et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
8. Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis,
9. indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
9. indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10. revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
10. Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11. si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
11. Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis.
12. si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
12. Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia.
13. simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
13. Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint.
14. morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
14. Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia.
15. eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem ejus
15. Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius.
16. igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine
16. Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
17. causa tua quasi impii judicata est causam judiciumque recipies
17. Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt.
18. non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
18. Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te.
19. depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
19. Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris?
20. ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
20. Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis.
21. cave ne declines ad iniquitatem hanc enim cœpisti sequi post miseriam
21. Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam.
22. ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
22. Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor?
23. quis poterit scrutari vias ejus aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
23. Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”?
24. memento quod ignores opus ejus de quo cecinerunt viri
24. Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri.
25. omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
25. Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
26. ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum ejus inæstimabilis
26. Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis.
27. qui aufert stillas pluviæ et effundit imbres ad instar gurgitum
27. Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis,
28. qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper
28. quos nubes effundunt, stillantes super homines multos.
29. si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
29. Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius?
30. et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
30. Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit.
31. per hæc enim judicat populos et dat escas multis mortalibus
31. Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose.
32. in manibus abscondit lucem et præcipit ei ut rursus adveniat
32. In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat.
33. adnuntiat de ea amico suo quod possessio ejus sit et ad eam possit ascendere
33. Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem.
