1. canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me

2. Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa

3. quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam

4. sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatoriis

5. heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar

6. multum incola fuit anima mea

7. cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis





“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina