Liber Iob, 21
1. respondens autem Job dixit
1. Respondens autem Iob dixit:
2. audite quæso sermones meos et agetis pænitentiam
2. “Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae.
3. sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
3. Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis.
4. numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
4. Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri?
5. adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
5. Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro.
6. et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
6. Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
7. quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
7. Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis?
8. semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
8. Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum.
9. domus eorum securæ sunt et pacatæ et non est virga Dei super illos
9. Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
10. bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
10. Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
11. egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
11. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.
12. tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
12. Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi.
13. ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
13. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
14. qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
14. Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus.
15. quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
15. Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
16. verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
16. Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me.
17. quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
17. Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo?
18. erunt sicut paleæ ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
18. Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
19. Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
19. “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat.
20. videbunt oculi ejus interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
20. Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
21. quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum ejus dimidietur
21. Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur?
22. numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos judicat
22. Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?
23. iste moritur robustus et sanus dives et felix
23. Iste moritur robustus et sanus, dives et felix;
24. viscera ejus plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
24. viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur.
25. alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus
25. Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus;
26. et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
26. et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
27. certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
27. Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas.
28. dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
28. Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”.
29. interrogate quemlibet de viatoribus et hæc eadem eum intellegere cognoscetis
29. Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis?
30. quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
30. Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur.
31. quis arguet coram eo viam ejus et quæ fecit quis reddet illi
31. Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi?
32. ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
32. Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt.
33. dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
33. Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
34. quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
34. Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia?”.
