Mosaico decorativo

1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

1. Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:

2. audite verba pacti hujus et loquimini ad viros Juda et habitatores Hierusalem

2. “Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem.

3. et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus

3. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius,

4. quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

4. quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum;

5. ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies hæc et respondi et dixi amen Domine

5. ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”.

6. et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa

6. Et dixit Dominus ad me: “Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa.

7. quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Ægypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam

7. Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.

8. et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent et non fecerunt

8. Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt”.

9. et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Juda et in habitatoribus Hierusalem

9. Et dixit Dominus ad me: “Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem.

10. reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum

10. Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.

11. quam ob rem hæc dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos

11. Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.

12. et ibunt civitates Juda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum

12. Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.

13. secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Juda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali

13. Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal.

14. tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum

14. Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.

15. quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es

15. Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris?”.

16. olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellæ grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta ejus

16. Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam, vocabit Dominus nomen tuum; ad vocem strepitus grandis succendit ignem in ea, et combusti sunt rami eius.

17. et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israël et domus Juda quæ fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali

17. Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal.

18. tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum

18. Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum.

19. et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius

19. Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius”.

20. tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam

20. Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.

21. propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth qui quærunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris

21. Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris”.

22. propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos juvenes morientur in gladio filii eorum et filiæ eorum morientur in fame

22. Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame,

23. et reliquiæ non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum

23. et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.