Mosaico decorativo

1. hæc dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum

1. Haec dicit Dominus: “Vade et eme lagunculam figuli testeam et accipe de senioribus populi et de senioribus sacerdotum

2. et egredere ad vallem filii Ennom quæ est juxta introitum portæ Fictilis et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te

2. et egredere ad vallem Benennom, quae est iuxta introitum portae Fictilium, et praedicabis ibi verba, quae ego loquar ad te,

3. et dices audite verbum Domini reges Juda et habitatores Hierusalem hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus

3. et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae et habitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius,

4. eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda et repleverunt locum istum sanguine innocentium

4. eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et sacrificaverint in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iudae; et repleverunt locum istum sanguine innocentium;

5. et ædificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quæ non præcepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum

5. et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal: quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.

6. propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis

6. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis.

7. et dissipabo consilium Judæ et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quærentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ

7. Et dissipabo consilium Iudae et Ierusalem in loco isto; et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae.

8. et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui præterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga ejus

8. Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plaga eius.

9. et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quærunt animas eorum

9. Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum.

10. et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum

10. Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum,

11. et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum

11. et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari; et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.

12. sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus ejus ut ponam civitatem istam sicut Thofeth

12. Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam civitatem istam sicut Topheth;

13. et erunt domus Hierusalem et domus regum Juda sicut locus Thofeth inmundæ omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli et libaverunt libamina diis alienis

13. et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis”.

14. venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum

14. Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum:

15. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos

15. “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.