1. audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra

2. maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

3. propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre cæli sed et pisces maris congregabuntur

4. verumtamen unusquisque non judicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti

5. et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

6. conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

7. secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo

8. peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum

9. et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias ejus et cogitationes ejus reddam ei

10. et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo

11. fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

12. populus meus in ligno suo interrogavit et baculus ejus adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo

13. super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra ejus ideo fornicabuntur filiæ vestræ et sponsæ vestræ adulteræ erunt

14. non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

15. si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus

16. quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

17. particeps idolorum Ephraim dimitte eum

18. separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores ejus

19. ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis





“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina