Mosaico decorativo

1. filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris ejus Amithal filia Hieremiæ de Lobna

1. Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna.

2. et fecit malum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Joachim

2. Et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Ioachim,

3. quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Juda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis

3. quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis.

4. factum est autem in anno nono regni ejus in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus adversum Hierusalem et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu

4. Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.

5. et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ

5. Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae.

6. mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terræ

6. Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo terrae.

7. et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portæ quæ est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quæ ducit in heremum

7. Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quae ducit in Arabam.

8. persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Hiericho et omnis comitatus ejus diffugit ab eo

8. Persecutus est autem Chaldaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho, et omnis comitatus eius diffugit ab eo.

9. cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quæ est in terra Emath et locutus est ad eum judicia

9. Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia.

10. et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus sed et omnes principes Judæ occidit in Reblatha

10. Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius, sed et omnes principes Iudae occidit in Rebla;

11. et oculos Sedeciæ eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus

11. et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.

12. in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiæ qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem

12. In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum, qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem.

13. et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit

13. Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit;

14. et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiæ

14. et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro satellitum.

15. de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ

15. De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et superfluos artificum transtulit Nabuzardan princeps satellitum.

16. de pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ in vinitores et in agricolas

16. De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas.

17. columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem

17. Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem.

18. et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa ærea quæ in ministerio fuerant tulerunt

18. Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt;

19. et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiæ

19. et pelves et thymiamateria et phialas et lebetes et candelabra et mortaria et cyathos, quotquot aurea aurea, et quotquot argentea argentea, tulit magister satellitum;

20. columnas duas et mare unum vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus æris omnium vasorum horum

20. columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum.

21. de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo ejus quattuor digitorum et intrinsecus cava erat

21. De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.

22. et capitella super utramque ærea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata

22. Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similiter columnae secundae.

23. nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur

23. Et malogranata nonaginta sex dependentia; omnia malogranata centum super retiacula in circuitu.

24. et tulit magister militiæ Sarajam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli

24. Et tulit magister satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli.

25. et de civitate tulit eunuchum unum qui erat præpositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terræ qui inventi sunt in medio civitatis

25. Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores, et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate, et scribam principis militum, qui ex populo terrae probabat tirones, et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis.

26. tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha

26. Tulit autem eos Nabuzardan magister satellitum et duxit eos ad regem Babylonis in Rebla;

27. et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua

27. et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua.

28. iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Judæos tria milia et viginti tres

28. Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres;

29. in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas

29. in anno octavo decimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas;

30. in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiæ Judæorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animæ quattuor milia sescentæ

30. in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister satellitum animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo animae quattuor milia sescentae.

31. et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Joachim regis Judæ duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Joachim regis Judæ et eduxit eum de domo carceris

31. Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iudae, duodecimo mense vicesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iudae; et eduxit eum de domo carceris.

32. et locutus est cum eo bona et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone

32. Et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant secum in Babylone.

33. et mutavit vestimenta carceris ejus et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ

33. Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae.

34. et cibaria ejus cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suæ cunctis diebus vitæ ejus

34. Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae eius.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.